

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 1
Attendite,etc. Qui hucusque praecepit de misericordia, nunc praecipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiae. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quae est super justitiam Scribarum et Pharisaeorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde.Apud Patrem vestrum.Cujus gloriam filii quaerere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.